- THYA
- THYAapud Plinium, l. 13. c. 16. ubi de citri arbore: Inter pauca nitidioris vitae instrumenta est haec arbor --- Nota etiam Homero fuit: Thyon Graece vocatur, ab aliis Thya; eadem est cum citro, unde citreae mensae fiebant, tanti olim Romanis habitae. Sed Homeri aevô in Graecia passiva non fuit; utpote apud Hammonis fanum et in Cyrenensi tantum agro proveniens, teste Theophrastô. Nec θύον, cuius meminit Homerus, Odys. ε. v. 60. ubi cum cedro et larice, in foco Calypsus, uri tradit, de citro, sed de brathy potius, seu herba Sabina, intelligendum venit, quam ante thuris notitiam, Veteres prae omnibus aliis ad suffitus adhibere soliti, per excellentiam Θύου nomine insignierunt. Virgilius in Culice, v. 402.Herbaque thuris opes, priscis imitata Sabina.Θύειν autem proprie odores incendere est; quâ ratione cum primitus solâ Deos suos propitiare quaererent prisci, postmodum, ubi victimae mactari coeperunt, id nomen abusive de victimis caesis usurpatum est etc. Itaque de thya arbore, quod arboris genus sit, frustra disputant Herbarii, quum non thya, sed citrus Latine sit appellanda. Salmas ad Solin. p. 950. et seqq. Hinc θυΐνως ἐςιγ μένον agallochum Dioscoridi dictur, quod maculas ligno citri similes habet, ut idem notat, ubi de agollocho, p. 1056. Vide etiam infra Thyon. At Θυία, apud Eleos, nomen fuit festi, Baccho celebrari soliti, quô illati templo lebetes tres, foribus accurate occlusis obsignatisque, noctu sponte vinô repleri credebantur, Caelius, Antiqq. Lect. lib. 15. c. 23. qua de rediximus supra aiquid in voce Domus, it. Lebes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.